monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12 > sectio 21 > CAPUT XV. > 36 > sectio 5 > sectio 43 > sectio 1 > 33 > sectio 41 > sectio 137 > sectio 9 > cpl894.182 > sectio 25 > bnf7296.70 > 70 > cpl894.210 > 108 > sectio 30 > 49 > sectio 19 > sectio 47 > sectio 2 > 42 > sectio 14 > sectio 3 > 7 > . . . > 6 > cpl894.194 > 10 > sectio 29 > 15 > 8 > 35 > 1
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, PROLOGUS. <<<     >>> II.

CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

19 Non ergo inter omnia, sed super omnia Spiritus sanctus est. Iam enim de eo ( quoniam ita plene de Dei Filio, clementissime imperator, instructus es, ut ipse iam doceas) cupientem te et exigentem audire aliquid expressius, non morabor; praesertim cum ita te assertione istiusmodi testificatus sis proxime delectatum, ut basilicam Ecclesiae sine ullo monitore praeceperis reformari.
20 Fidei itaque tuae gratiam, et nostrae praemium iam tenemus; neque enim aliud possumus dicere, nisi sancti Spiritus hanc fuisse gratiam quod ignorantibus omnibus, subito basilicam reddidisti. Spiritus, inquam, sancti hoc munus, hoc opus est, qui a nobis quidem tunc praedicabatur, sed in te operabatur.
21 Nec superioris temporis damna deploro; quandoquidem sequestratio illa basilicae, cuiusdam fenoris traxit usuras. Etenim basilicam sequestrasti, ut fidem probares. Implevit igitur propositum suum pietas tua, quae sic sequestraverat, ut probaret; sic probavit, ut redderet. Nec fructum amisi, et iudicium teneo, patuitque omnibus in quadam facti discretione discretam tibi numquam fuisse sententiam. Patuit, inquam, omnibus et tuum non fuisse, cum sequestrares: et tuum esse, cum redderes.
22 Primum igitur ab inferioribus inchoemus, ut quasi per gradus quosdam tractatus noster ascendat, quo facilius hi qui fidem non deferunt, vel ratione flectantur. Possunt enim dicere in principio: Nec nos dicimus servire Spiritum. Sed cum dicant servire Christum, quomodo possunt negare de Spiritu? Quod si secundum carnem in servi forma consentiunt Christum fuisse, constat et convenit. Ergo si secundum divinitatem suam Christus non servit, non servit etiam Spiritus. Quod si non servit Spiritus, omnia autem serviunt: super omnia igitur Spiritus est, qui non servit sicut omnia.
23 Nunc idipsum quod diximus, testimoniis astruamus. Principium disputationis est, quia serviunt omnia. Servire autem omnia liquet, quoniam scriptum est: Universa serviunt tibi. Dixit hoc Spiritus per Prophetam. Non dixit: servimus; sed, serviunt tibi; ut crederes quod a servitio sit ipse exceptus. Ergo cum universa serviant, non serviat Spiritus, utique inter universa non est Spiritus sanctus.
24 Nam si inter omnia dicimus esse Spiritum sanctum, utique cum legerimus quia alta Dei scrutatur Spiritus, Deum Patrem esse super omnia denegamus. Etenim cum ex Deo Spiritus sit, et Spiritus oris eius, quomodo possumus inter omnia dicere Spiritum sanctum; cum super omnia Deus sit, cuius est Spiritus, plenae utique perfectionis, perfectaeque virtutis?
25 Ac ne Apostolum arbritentur errasse, accipiant, quem fiduciae huius sit secutus auctorem. Dominus enim in Evangelio dixit: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit; ille testimonium perhibebit de me. Ergo et a Patre procedit Spiritus sanctus, et testificatur de Filio. Testificatur etaim de Patre testis et fidelis et verus: quo nihil ad expressionem divinae maiestatis est plenius; nihil ad unitatem divinae potestatis evidentius; cum idem noverit Spiritus quod et Filius, qui paternorum testis et consors individuus secretorum est.
26 Exclusit itaque a cognitione Dei societatem et multitudinem creaturae: non excludendo autem Spiritum sanctum, ostendit non esse socium creaturae. Unde et illud quod lecum est in Evangelio: Quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit; ad exceptionem pertinet Spiritus sancti. Quomodo enim Deum non vidit, qui scrutatur etiam alta Dei? quomodo Deum non vidit, qui cognovit quae Dei sunt? quomodo Deum non vidit, qui ex Deo est? Ergo cum ita positum sit quia Deum nemo vidit umquam, vidit autem Spiritus; utique exceptus est Spiritus. Super omnia igitur est, qui est exceptus ex omnibus.